monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, IX <<<     >>> XI

Caput X SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nam quod adfertur pro defensione, non illa vera in deos dici, sed falsa atque conficta, id ipsum est scelestius, si pietatem consulas religionis; si autem malitiam daemonum cogites, quid astutius ad decipiendum atque callidius? Cum enim probrum iacitur in principem patriae bonum atque utilem, nonne tanto est indignius, quanto a veritate remotius et a vita illius alienius?
2 Quae igitur supplicia sufficiunt, cum deo fit ista tam nefaria, tam insignis iniuria? Sed maligni spiritus, quos isti deos putant, etiam flagitia, quae non admiserunt, de se dici volunt, dum tamen humanas mentes his opinionibus velut retibus induant et ad praedestinatum supplicium secum trahant, sive homines ista commiserint, quos deos haberi gaudent, qui humanis erroribus gaudent, pro quibus se etiam colendos mille nocendi fallendique artibus interponunt; sive etiam non ullorum hominum illa crimina vera sint, quae tamen de numinibus fingi libenter accipiunt fallacissimi spiritus, ut ad scelesta ac turpia perpetranda velut ab ipso caelo traduci in terras satis idonea videatur auctoritas.
3 Cum igitur Graeci talium numinum servos se esse sentirent, inter tot et tanta eorum theatrica opprobria parcendum sibi a poetis nullo modo putaverunt, vel diis suis etiam sic consimilari adpetentes, vel metuentes, ne honestiorem famam ipsi requirendo et eis se hoc modo praeferendo illos ad iracundiam provocarent.